Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 69

Precedente Successiva

motum et alterationem sensit docte. At nihil inde concludunt. Nam
sunt in oculo tunicae transparentes, et aqueus et crystallinus humor
ad excipendam [excipiendam] lucem, specie tinctam. Sed haec species non informat
sentientem spiritum prorsus, sed movet modo ad iudicandum
eius obiectum, unde reflectitur. Nec remanent imagines in
spiritu, licet ipse, quia subtilis est, lucidusque, possit eas recipere, sed
motus tantum; qui, quoniam cum imaginibus subierunt, efficiunt
imaginari, ac somniare. Sed ex calore, et frigore, ex sono, et saporibus,
et odoribus, nulla profecto imago in sensu recipitur. Imago autem
in visu per accidens sentitur, lux vero per se, quae movet ut est affecta.
Nec incorporea sit potentia, ut corpora recipiat, cum aër et
speculum corpora sint, eaque recipiant palam. Quomodo autem
incoporeum [incorporeum] recipiat corpus inexcogitabile est: nec quia recipit immaterialiter
corpora, sit immaterialis: nam et speculum et aër immaterialiter
recipiunt imagines materialium.
Tandem patet error offerentium
simulachra sensui, nil docentium quis ea producit, quomodo
veniant et quis inserat potentiae: neque enim lapis mittens se sua forma
spoliat aut imagine, nec superficiali simulachro, ut stulte Lucretius
opinatur. Nec multiplicativa vis in lapide est, ut in igne. Oportet
igitur ad lucem tinctam recurrere coloribus: Et per coloratam lucem
nosse quantitatem subiectam colori, et figuram et motum quanti,
dum aliis semper sitibus vario modo ipsam repraesentat: quietam
vero, ubi similiter. Sed de his alibi.
Caput XVII.
In diversis sensoriis, non potentias diversas informatrices,
sed unum eundem spiritum corporeum sentire et conferre
obiecta, quia idem obambulat omnia organa:
et non dari sensum communem, ut
Aristoteles scribit.

~ Redeuntes autem ad Aristotelem , dicimus, diversitatem obiectorum
non comprobare diversos sensus et sentientes
formas: Namque album nigrumque opponuntur magis,
quam dulce et album: Haec enim simul manere possunt,
non autem illa: Nihilominus sunt obiectum eiusdem visus. Indicant
quidem varias sentiendi vias modosque: Quod enim per crassam corporis

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche